esset, iisdem animis apertas hostium communium iujurias repelleramus ; nondum tamen bujusce Christiani conatus exitum ullum fuisse, quamvis ad Ecclesiarum salutem et incolumitatem necessarii. Hæc certe antea nos impellebant, ac veluti incendebant ; ut ipsi longinquas peregrinationes susciperemus, et illustrissimos Sacri Romani Imperii Principes, potentes civitates, et reliquos ordines qui Evangelio nomen dedissent, inviseremus, quo jucundissimo eorum conspectu at colloquio frueremur ; tum vero maxime ut ipsi etiam testatum faceramus, quale nostrum esset in conservanda provehendaque doctrina saniore studium et desiderium. Neque tamen unquam nobis persuasimus eam esse nostram aut voluntatem aut dignitatem quæ doctorum virorum diligentiæ et auctoritati præcelleret, sed ut etiam nostrum veluti calculum adderemus, id itineris nobis ingradiendum existimabamus, ut sane intelligerent qui tali tamque sancto instituto adversantur, in multis regnis et provinciis multos esse qui tam salutare cunsilium promovent.
Nunc vero alia nobis mutandi consilii et in Gallia permanendi causa fuit, omnibus quidem qui rebus novis non favent perutilis, nostræ vero religionis hominibus prorsus necessaria. Nonnulli etiam ex aliorum incommodis compendium facientes, et quia existimant sua interesse vicinas omnes gentes tumultibus et perturbatione rerum assidue vexari, tum vro in his, pro veteri et innato adversus veritatem odio, Pontifices Romani moliuntur, ut ex regno florentissimo et potentissimo Galliæ pacem excutiant. Hi, inquam, partim corruptelis, partim minis, partim blanditiis, quietem illam, qua fruuntur at foventur Ecclasiæ nostræ inturbare modis omnibus nituntur. Et, quamvis Rex Galliæ serenissimus omnia pacata habere, et tranquillum sui regni statum retinere velle edictis etiam polliceatur, quoniam tamen in id multos monarchas novimus, et potestates incumbere, ut bellum civile, quo fere visa fuit corruere Gallia, rursus accendatur ; judicavimus ad illius pacem et tranquillitatem confirmandam plurimum prodesse posse, si hic remaneremus, et eos interim, qui pro veteri in Galliam benevolentia, ejus regni majestatem et amplitudinem sartam tectamque