Page:Geslin, Barthelemy - Anciens eveches de Bretagne, tome 4, 1864.djvu/311

Cette page n’a pas encore été corrigée

CHARTES. 305 Donation d’une pièce de terre en avant de la porte de Lamballe. Herveus Prepositus, Jhoiarni filius, dedit Sancto Martino et ejus monachis pro anima sua quandam terram ante portam Lambaulii que vulgali sermone vocatur Guarda, quia in medio ejusdem terre quidam parvus mons insurgit ; hanc quidem terram dedit predictus Herveus Sancto Martino in manibus monacorum Rivallonii et Aufredi qui tunc apud Lambaulum in monasterio Sancti Martini manebant ; idem vero Herveus sepultus jacet in cimiterio Sancti Martini. Hujus doni sunt testes predicti monachi ; de hominibus Sancti Martini Urferius , Go- defredus, Evanus Commautum, Briocus sacerdos ; ex altera parte ipse Herveus et fratres ejus Marquerius et Eudo, Judicalis sacerdos de Tregummal : hoc donum factum fuit apud Sanctum Evidocum. Eandem quidem terram que Guarda vocatur paulo post concessit Sancto Martino sine calumpnia Eudo, miles, predicti Hervei filius, apud castrum quod vocatur Moncontorium (1), in obitu suo, et ipse sepultus fuit in cimiterio Sancti Martini juxta Lambaulum. Testes sunt Rivallonus monachus. De hominibus Sancti Martini Godefredus, Evanus , Herveus Gorioci filius , Gofredus Hervelini filius , Marque rius avunculus ejusdem Eudonis. (Arch. des Côtes-du-Nord.) VI. Pêcherie donnée en déposant une baguette de frêne sur l’autel. Rerum preteritarum noticiam , genere humano paulatim deficiente, oblivio solet delere ; quapropter ego Daniel et Herveus frater meus, filii Gorioci , volumus notificari litteris tam futuris hominibus quam presentibus donum nostre piscaturc quam concedimus et donamus pro redemptione animarum nostrarum in perpetuum Sancto Martino et ejus monachis, ut destruatur et funditus eradicetur ne amplius noceat molendinis monacorum ; et hoc donum ambo offerimus cum quodam baculo fraxinco super al tare Sancti Martini in monasterio quod est juxta Lambaulum. Sed tamen, ut hoc donum ab heredibus nostris post nos confirmiter ratum haberetur, statuimus ut in unoquo- que anno darent monachi nobis et heredibus nostris plenam minam frumenti. Testes sunt Bernardus prior et Gosbertus monachus Sancti Martini, Urferius et Goffredus filius ejus, Bodinus et Berhandus vicinus ejus ; ex altera parte Daniel et Herveus, Aldroenus Breselli filius, Carinus et Johoiarnus. (Arch. des Côtes-du-Nord.) (1) Le mot Moncontorium est surmonté des mots mons consularis , en carac tères du XIII* siècle. T. Iv. 20