Page:Geslin, Barthelemy - Anciens eveches de Bretagne, tome 4, 1864.djvu/134

Cette page n’a pas encore été corrigée

128 ABBAYE DE NOTRE-DAME DE BEAl’PORT. CLXXXV. Testament de Mathilde de Pordie ;1 . 1247 Ail Iionorem Dei ct Beate Marie et Beati Drioci , ego Mahauta testi- moniaria voluntate ita dispono de rebus meis : in primo pro elemo- sinis et emendis meis faciendis retineo omnes redditus meos usque ad quinque annos post mortem meam ; similiter volo et constituo in perpetuum quod post mortem meam non accipiantur de feodo gentili nisi quindecim solidi pro emenda , de feodo rusticano septem solidi. Item volo quod de bonis meis mobilibus , si que super fuerint post mortem meam , et de redditibus meis solvantur debita inea et liant emende per manus executorum testamenti mei. Item pro salute anime mec lego ad fabricam ecclesie Beati Brioci centum solidos ; preterea lego Alano, filio lîencii filii mei bastardo, tringinta rasas frumenti an- nuatim vita comite possidendas de decimis meis apud Pordie, ita quod , si liant canonie apud capellam Sancti Guillelmi, dictus Alanus ibidem constituatur canonicus si voluerit ; si autem contingat quod ipse no- luerit addiscerc et esse clericus , predicte rase alicui capellano ibi deservienti in perpetuum concedantur. Si vero non liant canonie in capella Beati Guillelmi, sicut pretaxatum est, ecclesie Beati Brioci conce dantur (2). Item lego Fratribus Minoribus de Quemper Corentin pro fabrica ecclesie et domorum quolibet anno usque ad quinque annos post mortem meam viginti rasas frumenti ; similiter Fratribus de Dinan et de Monterelaxo totidem rasas de decimis meis usque ad quinque annos. Item lego Fratribus Minoribus Redonensibus centum solidos , Fratribus Minoribus Nannctensibus centum solidos. Item abbacie de Lantrenac pro duobus annalibus decem libras, abbacie de Coetmaloan viginti solidos, abbacie de Lanvas xl solidos, abbacie de Langonio xx solidos, abbacie Sancti Mauricii xl solidos, abbacie de Relec x solidos , abbacie de Begar x solidos , abbacie de Bonarc- quic x solidos , abbacie de Boquien x solidos , abbacie Sancti Albini xx solidos, abbacie Sancti Crucis de Guingampo x solidos, abbacie de Pontorram Ix solidos , abbacie de Merelaio xx solidos ; abbacie de Bello Portu, pro anniversario meo annuatim faciendo, do in perpe tuum in elemosinam partem meam quam habeo in molendino Maingui, et ibi eligo sepulturam, si contingeret me mori in partibus illis. Item domino Herveo cappellano meo lego viginti rasas frumenti eo quod (1) Cet acte fixera l’attention par plusieurs particularités curieuses , notamment par cette disposition en vertu de laquelle la testatrice retient tous ses revenus pendant ciiuj ans après sa mort pour acquitter des dettes et des aumônes. (2)VoirleT.I,p.208etsuiv.