aidera sans doute à mettre un peu de clarté dans des passages restés fort obscurs.
Après avoir distingué (viii, 6) trois genres d’adductions : par cours d’eau dans des canaux en maçonnerie (rivis per canales structiles) ; par tuyaux de plomb (fistulis plumbeis), et par tuyaux en poterie (tubulis fictilibus), — l’auteur parle des conditions d’établissement du premier système, en y intercalant la description du mode de distribution à l’issue du château d’eau terminus. Il passe ensuite aux conduites sous pression :
« Sin autem fistulis plumbeis ducetur, primum castellum ad caput struatur, deinde ad copiam aquae lumen fistularum constituatur, eaeque fistulae e castello conlocentur ad castellum quod erit in moenibus. Fistulae ne minus longae pedum denum fundantur. Quae si centenariae erunt, pondus habeant in singulas pondo mcc, si octogenariae pondo dcccclx, si quinquagenariae pondo dc, quadragenariae pondo cccclxxx, tricenariae pondo ccclx, vicenariae pondo ccxl, quinum denum pondo clxxx, denum pondo cxx, octonum pondo c, quinariae pondo lx. E latitudine autem lamnarum, quoi digitos habuerint, antequam in rotundationem flectantur, magnitudinum ita nomina concipiunt fistulae. Namque quae lamna fuerit digitorum quinquaginta, cum fislula perficietur ex ea lamna, vocabitur quinquagenaria similiterque reliquae. Ea autem ductio quae per fistulas plumbeas est futura hanc habebit expeditionem. Quod si caput habeat libramenta ad moenia, montesque medii non fuerint altiores ut possint interpellare sed intervalla, necesse est substruere ad libramenta quemadmodum in rivis et canalibus. Sin autem non longa erit circumitio, circumductionibus, sin autem valles erunt perpetuae, in declinato loco cursus dirigentur. Cum venerit ad imum, non alte substruitur, ut sit libramentum quam longissimum. Hoc auteni erit venter, quod Graeci appellant ϰοιλίαν. Deinde cum venerit adversus clivum, ex longo spatio ventris leniter tumescit ut exprimatur in altitudinem summi clivi. Quodsi non venter in vallibus factus fuerit nec substructum ad libram factum sed geniculus erit, erumpet et dissolvet fistularum commissuras. Etiam in ventre colliviaria sunt facienda, per quae vis spiritus relaxetur. Ita per fistulas plumbeas aquam qui ducent, his rationibus bellissime poterunt efficere, quod et decursus et circum-