Page:Festus - De la signification des mots, Savagner, P1.djvu/20

Cette page a été validée par deux contributeurs.


____________________________


POMPEII FESTI

DE SIGNIFICATIONE VERBORUM 1.

____________


EPISTOLA PAULI PONTIFICIS

AD CAROLUM REGEM.


Divinæ largitatis munere sapientia potentiaque præfulgido domino regi Carolo, regum sublimissimo, Paulus, ultimus servulus.


Cupiens aliquid vestris bibliothecis addere, quia ex proprio perparum valeo, necessario ex alieno mutuavi. Sextus denique Pompeius, Romanis studiis affatim eruditus, tam sermonum abditorum, quam etiam quarumdam causarum origines aperiens, opus suum ad viginti usque prolixa volumina extendit. Ex qua ego prolixitate superflua quæque et minus necessaria prætergrediens et quædam abstrusa penitus stilo proprio enucleans, nonnulla ita, ut erant posita, relinquens, hoc Vestræ Celsitudini legendum compendium obtuli. In cujus serie, si tamen lectum ire non dedignabimini, quædam se-