itenuores, ne per actionem suam crassiores discutiant et ab invicem dissipent: qua ratione corpora omnia ex crassioribus composita, citò dissolverentur. Et cum actio tenuiorum in crassiores proportionalis fuerit crassiorum superficiebus, gravitas autem, ab actione illa oriatur, et proportionalis sit materiae, ex qua crassiores constant; necesse est ut superficies crassiorum proportionalis sit earum contentis solidis, et propterea ut particulae illae omnes sint aequaliter crassae, utque nec frangi possint nec alteri, nec ratione quacunque communi, ne proportio superficierum ad contenta solida, et inde proportio gravitatis ed quentitatem materiae mutetur.
Igitur particulas cressiores in tenuiores mutari non posse, et propterea duo esse particularum genera, qua’ in se mutuo transire non possunt, omnino statuendum est. Ad haec perticulae crassiores interstitiis amplissimis ab invicem distare debent, ut particulae tenuiores per corpora omnia liberrimè trajiciantur, agantque aequaliter in omnes eorum particulas.
Nisi enim per corpore densissima liberrimè transeant, non facile penetrabunt ad Plenetarum Centra; et nisi eiusque facillime pervolent, non agent in materiam centralem eodem impetu, quo in superficialem feruntur. Errant igitur qui corporum particulas minimas, admodum particularum arenae aut lapidum coacervatorum confertim jungunt. Si particulae aliquae tam dense constipentur, causa gravitans minus aget, in interiores, quam in exteriores, et si gravitas desinet esset proportionalis materia. Excogitandae sunt aliae perticularum texturae quibus interstitia earum reddantur amplissima. Et haec sunt necesseriae conditiones Hypotheseos, per quam gravitas explicatur Mechanice. Hiijus autem generis Hypothesis est unica, per quam Gravitas explicari potest, eamque Geometra Ingeniossimus Pr. Fatius primus excogitavit. Et vacuum ad ejus constitutionem requiritur, cum perticulae tenuiores motibus et rectilineis et longe rapidissimis et uniformiter continuatis, in omnes partes ferri debeant; neque resistentiam ullam sentire, nisi ubi in particulas crassiores impingunt. Vacuum igitur, cum ex hac hypothesi, aeque ac ex 3a et 4a sequatur, omnino dabitur. Idem concluditur ex motu projectilium * * * *
Sophisma illud vulgare, quod ex nature Corporum in extensione posita contra vacuum adduci solet inhil moror; cum corpora non tam extensio sint, quam extensa, et ab extensione per soliditatem suem, et mobilitatem, et vim resistendi, ac duritiem omnino distinguentur. Nam dura sunt omnia corpora prima seu minima, ex quibus reliqua componentur. Coroll. 5. Corpora longe rariora esse quam credi solet, jam ante insinuavimus, et ex hac etiam Propos. consequitur. Nam cum aquâ novendecim vicibus levior sit quam aurum sibi magnitudine aequale, ut notum est, hoc etiam erit rarior in eadem ratione; adeoque si aurum omnino solidum esset, aqua in massam solidam condensata evaderet novendecim vicibus minor quam prius, adeoque octodecim haberet pertes Vacui, ad unam Materiae. Aurum vero solidum non est sed Poris abundet. Ab ingredientibus enim Aquis ecidis dissolvitur, et Argentum vivum