Page:Euclide - Les Œuvres, Peyrard, 1814, I.djvu/34

Cette page n’a pas encore été corrigée

�XXVII] PRÆFATIOO. In hâc editione, præter quindecim libros Elementorum, et Data, adsunt plura opera qui procul dubio Euclidis non sunt ; quod quidem Gregorius ipse non diffitetur in suá præfatione. Robert Simson edidit, anno 1756, versioném launam lhibrorzm t, 2, 3, 4, 5, 6, 11, 12 Elementorum. Robert Simson, in pluribus locis, commutavit textum Euclidis. Dixi in bibliothecà imperiali adesse manuscriptos graecos tres et viginti. Eorum manuscriptorum secundum vetustatis ordinem hic est index : N* 190. Is manuscriptus prz se fert omnia indicia manuscriptorum sub finem noni szculi exaratorum. Data proxime sequuntur librum 13. Libez 14 et liber 15 post Data collocati sunt ; quod in nullo contigit alio manuscripto. In meà editione eumdem ordinem sum secutus, ipsoriet D, ZLagrange suadente. N° 1038. Is manuscriptus, in quo deest initium Elementorum usque ad propositionem octavam secundi libri, jneunte undecimo seculo exaratus videtur. Is manuscriptus, in quo deprehenduntur reliqua Elementa et Data, Romá Parisios fuit missus a comite de Peluse. N° 5466. Is manuscriptus, in quo deprehenduntur tredecim libri Elementorum, duodecimo szeculo exaratus videtur. N9 2344. Is manuscriptus, in quo tantum deprehenduntur tredecim priores libri Elementorum, szculo duodecimo exaratus videtur. Νο 2345. Is manuscriptus, in quo tantum deprehenduntur tredecim priores libri Elementorum, szculo decimo tertio exaratus vidétur. Omnes ii manuscripü sunt membranacei ; subsequentes sunt cartacei. N* 3373. Is manuscriptus, in quo deprehenditur Euclidis Geometria cum scholus, szculo decimo quarto exaratus videtur. N° 2342. Is manuscriptus, in quo deest initium usque ad propositionem 23 primi libri, et in quo deprehenduntur quindecim libri Elementorum, et Data, sæculo decimo quarto exaratus videtur. N° 2762. 1s codex, in quo tantum deprehenduntur octo priores libri Elementorum, sub finem seculi decimi quinü exaratus videtur. N* 5346. Is codex, in quo tantum deprehenduntur tredecim priores libri Elementorum, seculo decimo quinto exaratus videtur.