Page:Euclide - Les Œuvres, Peyrard, 1814, I.djvu/22

Cette page n’a pas encore été corrigée

�αν] PRAEFATIO. Tibi autem in linguá latiná hec via non erat ; tua versio nimis consentanea, szpe obscura fuisset, Eorum qui te praecesserunt exemplo, nsus es pronomine zpse, zpsius, ipsi. Non ignoras mihi eà de re aliquid fuisse hesitationis ; locutionibus illis ips Ar, ipsi ABT, anteposuissem has locutiones l/nea Ar, angulo ABr, quod longiusculum est. Sed quoniam omnes geometrarum graecorum interpretes jandudum iisdem interpolationibus usi sunt, capessivisti recte viam brevissimam amovendorum impedimeniorum quz singulis momentis occurrunt, etc. Ad significandum duos angulos eumdem verticem et latus commune habentes super eàdem rectá collocatos esse, grsce dicitur : αἱ ἐφεξῆς γωνίαι. Commandini, Torelli, etc. exemplo, has tres græcas voces converti in has duas voces latinas : deinceps anguli. Sunt qui me dehortati sunt ab utendo voce hác deinceps, quia, inquiebant, deinceps in linguá latiná rerum ordinem numquam significavit. Non illis morem gessi. Nam, cum in Thesauro linguz latinze Roberti Stephani, edito. Lipsi anno 1739, legissem : dua deinceps re ; es. Tyr. Lav. Funera deinde deinceps duo duxit. Τατ. Την. His perfectis collocatisque alias deinceps rates jungebat. Cs. Morem apud majores hunc epularum fuisse ut deinceps qui occubarent, canerent. Czc. , etc. pro certo habui. Titum-Livium, Caesarem et Ciceronem, etc, vocem deinceps eodem sensu accepisse, quo ego acceperam. Quod ad versionem gallicam attinet, ea cum textu grzeco tam consentanea. est quam per eam linguam licet. Sub finem cujusque tomi collocavi recensionem accuratissimam omnium variantium mez2 editionis cum manuscripto 190, et cum editione Oxoniz ; ita ut harum lectionum variantium ope, possit, si quis velit, habere manuscripti 190 exemplar huic plane congruum. Ad calcem tomi ultimi, qui hoc anno 1814 currente edetur, adjicientur animadversiones in variantes lectiones insignissimas, et in quosdam locos Euclidis. Summáà diligeniià usus sum ut mea editio quam maxime emendata esset ; specimina a me przlecta, lecta fuerunt deinde a D. Jannet, necnon a D. Patris, mei operis editore, rursusque a me relecta. In nullo specimine

�PRÉFACE. </n