Page:Euclide - Les Œuvres, Peyrard, 1814, I.djvu/18

Cette page n’a pas encore été corrigée

�xij PRÆFATIO. Forsan dici potest solam dissimilitudinem quæ intercedit Euclidis inter et Archimedis methodum, consistere in rejectione vel in admissione postulatorum de quibus híc incidit sermo. In praefatione me : versionis librorum 1, 5, 3, 4, 6, 11, 1 » Elementorum Euclidis, qu : anno 1804 edita fuit, suscepi munus edendi versiones operum completorum Euclidis, Archimedisque et Apolloni. Mca versio operum Archimedis vulgata est anno 1808 ; quo quidem tempore, vertendis Euclidis operibus ulumam manum admoveram. Sed antequam prelo subjiceretur, consulere volui codices manuscriptos bibliothecze imperialis de plurimis locis qui mihi videbantur mutati vel corrupti in editione Oxonizs, quà usus fueram in convertendo Euclide. Hi codices, tres et viginti numero, mihi commissi fuerunt, et statim animadverti editionem Oxonix nullius horum. manuscriptorum esse exemplar ; hos omnes manuscriptos explere lacunas, et restituere locos corrnptos in editione basiliensi et in editione Oxonizx quae nihil aliud est quam ejus exemplar. Quin etiam animadverti hos omnes manuscriptos, manuscripto 190 tantum excepto, inter se esse ferme consentaneos ; manuscriptum autem 190 explere lacunas, restituere locos corruptos qui ope aliorum manuscriptorum nec explebantur nec resutuebantur. Manusceriptus 190 ad bibliothecam vaticanam pertinebat : is Romä Lutetiam a comite de Peluse fuit missus. In manuscripto grzeco 2348, sub finem seculi decimi sexti exarato, quique continet Euclidis Data cum quinque antiquissmmis vaticanis manuscripts grzecis collata a Josepho Auriá, celebri geometrà, nec unam quidem reperias e pretiosissimis lectionibus manuscript 190 variantibus ; quod probare videtur hunc manuscriptum tunc temporis in bibliothecá vaticaná fuisse desideratum. Manuscriptus 190 manuscriptorum exeunte nono seculo exaratorum omnia prze se fert indicia ; alii vero manuscripti pertinent ad szecula multo : recentiora. Hoc manuscripto mihi commisso, statim in animum incidit edere grzce, latine et gallice Elementa et Data, sola procul dubio quz supersint Euclidis

�PRÉFACE. <