Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/276

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

262 STATUTS MUNICIPAUX

sicut audivimus per nostros factæ fuerunt hacthenus subditos, statuimus ut quod quicumque maritaverit filiam suam vel aliam quamlibet mulierem in potestate sua vel regimine constitutam et ultra summam sexaginta librarum eidem in dotem non assignaverit, indumenta de parceto rubeo dictæ sponsæ facere vel promittere non præsumat, nec aliquid in fraudem contra hujus modi ordinata, nec pannum dare varium; qui vero contrarium fecerit centum solidos coronatos nomine penæ nostræ curiæ solvere teneatur.

Item, statuimus quod bannerii sint annales et annis singulis commutentur et denuntient fideliter omnes tallas et malefactas eis vel eorum familiæ in quorum bonis factæ fuerunt tallæ et malefactæ, et hoc infra decem dies vel ante, com per eos fuerint requisiti; volentes etiam quod singulis septimanis visitent finales lapides dividentes territorium castri Salonis et quod nul!o tempore secum canes ducant nisi tempore veniationis; et diebus singulis in aurora exeant vel citra de Castro Salonis, pro bannario officio exercendo, et ad castrum Salonis non redeant citra pulsationem campanæ, nisi evidens eos necessitas excusaret, nec fructus afferant alienos; volentes quod ad præmissa omnia et singula, sacramentis præstitis astringantur et quotiescumque inventi fuerint dejurasse in prædictis decem solidos coronatos solvent pro pena.

Statuimus præterea quod si alicui damnum, talla vel malefacta illatum fuerit seu illata, in vineis, arboribus, bladis, viridariis, hortis seu al is possessionibus quibuscumque, et dominus dictarum possessionum personas vel animalia malefactam vel tallam facientia in possessionibus suis invenerit, stetur juramento domini inventoris, si bonæ famæ fuerit, dicens se dictos malefactores invenisse in suo et postmodum extimatores juratos ducat ad dictam tallam ut extiment dictum damnum, quodquidem damnum, tallam; sive malefactam malefactores restituant damnum passis et mercedem extimatoribus et bannum solvant etiam consuetum; in quo quidem banno damnum passi medietatem percipiant pro labore.

Item, statuimus quod si aliquæ personæ, propter inopiam vel malitiam sive fraudem creditorum suorum, bonis suis cesserint in curia nostra, quod, in loco in cujus curiæ dicta cessio facta fuerit, nudi in camisia et bracciis, nullum velamen in capite seu facie portantes,