Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/266

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

252 STATUTS MUNICIPAUX

remaneat aculeus in canna et omnes staturæ habeant brachia ruta.

Si quis arbores fructiferas vel alias non suas transplantaverit, excoriaverit vel inciderit, absque licentia et voluntate illius cujus sint, quinque solidos dabit domino illarum arborum, pro una quaque arbore ; et pro uno quoque maliolo cum colligitur in aliena vinea dabit unum denarium domino cujus est vinea, et insuper dabit pœnam et emendam, curiæ nostræ arbitrio. Si vero arbor ille cujus est plus valere dixerit et si talis curiæ verisimile sit, debeat credi ille quod ipse juraverit et restituatur.

Præterea statuimus ne aliquis putator vel fossor vinearum vites vel socas sive corgonas seu alia ligna de vineis alienis exportare non præsumat sine licentia dominorum ipsarum vinearum, nec vindemiatores tempore vindemiarum racemos de vineis alienis ; qui vero contrarium fecerit sex denarios pro pœna solvere teneatur.

Oves et boves et equi et asini et porci nullo tempore in vineas alienas intrabunt ; et, si hoc fecerint, damnum resarcire debebunt et bannum dabunt, exceptis animalibus oneriferis ad opus vineæ adductis.

Item, statuimus quod nullus, cancererando cum animalibus suis, nec ipse cancererator, non audeat ire per blada ; quicumque contrarium fecerit, pro pœna sex denarios solvere teneatur.

Si quis per barrios ingressus fuerit, vel exierit, vel inde se vel aliquid de nocte projecerit, voluntate furandi, puniatur inde arbitrio curiæ.

Si tempore messium quis, de nocte, gerbas furatus fuerit, furtum emendabit domino cujus erunt et justicia erit in arbitrio curiæ ; si vero de die, justicia sit sex denarios pro qualibet gerba in glenatoribus et de aliis sit in arbitrio curiæ, damno tamen primitus restituto. Adjicientes quod nullus glenator intret stipulam alicujus, occasione glanandi, etiam de voluntate ipsius domini cujus fuerit stipula, donec garbia fuerint congregata ; si quis vero contra fecerit, tam concedens quam glenator, in duobus solidis puniatur : et donec glenatores præsentes causa glenandi per stipulam transierint, nullus animalia in dicta stipula mittere præsumat.

Si quis pondus vel mensuram scienter et malitiose falsaverit vel falsato seu falsata per alium usus fuerit, ex certa scientia, vel dolose, centum solidos coronatos pœnæ nomine curiæ nostræ solvere teneatur ; et adhuc gravius si judici nostro videbitur puniendus ; ipsum vero pondus seu mensura falsa de mandato curiæ publice comburatur.