Page:Duhem - Le Système du Monde, tome VII.djvu/565

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
558
LA PHYSIQUE PARISIENNE AU XIVe SIÈCLE

puncti gradus vel, intensio ymagînatur per lineam DE[1]. Igitur qualitas, que est uniformis per toturn subjectum secundum gradum DE[2], ymaginabilis est per quadrangulum EFGB, ut patet per 10m capitulum[3] prime partis. Constat etiam per 26am primi Euclidis, quod duo trianguli EFC et EGB sunt equales ; ergo major triangulus qui designat qualitatem uniformiter difformem et quadrangulus AFGB. qui désignat qualitatem uniformiter secundum gradum puncti medii sunt equales ; et hoc est propositum.

» Eodem modo arguitur de qualitate uniformiter difformi terminata utrinque ad certum gradum, sicut esset qualitas ymaginabilis per quadrangulum ABCD. Protrahatur enim linea DE equedistans[4] basi subjecte[5] et fiat triangulus ECD. Deinde protrahatur per gradum puncti medii linea FG, equalis et equedistans basi sujette[6], et protrahatur etiam linea GD. Tunc, probatur[7] sicut prius quod triangulus CED et quadrangulus EFGD sunt equales : ergo utrobique [cum] communi quandragulo AEDB[8] fient duo tota equalia, sicut quadrangulus ACDB[9] qui designat qualitatem uniformiter difformem, et quadrangulus AFGB qui designat qualitatem uniformem secundum gradum puncti medii ipsius subjecti AB. Igitur, per 10m capitulum prime partis, qualitates per hujusmodi quadrangulos designabiles sunt equales.

» Conformiter posset argui de quantitate superficiali ac etiam de corporali.

» De[10] velocitale vero omnino dicendum est sicut de qualitate lineali : dum tamen, loco : puncti medii, instantis medii temporis capiatur[11] hujusmodi velocitatem mensurantis[12].

» Sic itaque patet [quod] cuivis qualitati aut velocitati uniformi adequatur qualitas sive velocitas uniformiter difformis ; proportio autem qualitatum et velocitatum uniformiter difformium[13] est sicut proportio qualitatis et velocitatis uniformium simpliciter quibus adequatur. »

  1. Le ms. no 7.871 omet E.
  2. Le ms. no 7.871 porte : que est per totum significatum gradum.
  3. Le ms, no 7.871 omet : patet, et : 10m capitulum
  4. Le ms. no 7.871 perte : equidistanti.
  5. Le ms. no 14.58O porte : subjicere.
  6. Idem.
  7. Le ms. no 7.871 omet : probatur.
  8. Le ms. no 7.871 omet le membre de phrase compris entre EFGD et AEDB.
  9. Le ms. no 7.871 porte : AFGB.
  10. Le ms. no 14.58O omet : De.
  11. Le ms. no 7.871 omet : capiatur.
  12. Le ms. no 7.871 porte : velocitatis mensuratur.
  13. Le ms. no 7.871 porte : qualitatis, velocitatis, difformis.