Page:Duhem - Le Système du Monde, tome III.djvu/533

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
526
L’ASTRONOMIE LATINE AU MOYEN ÂGE


figura pyramidali naturaliter non in[1] figura calathaydos[2], id est ad modum calati[3]. Quod figura debeat contraria moveri [videtur] ; ascendit enim secundum diametros Mundi qui, a centro incipientes, continue dilatantur[4].

Sed ad primum sciendum quod partes efficacius inclinantur ad totum quam [ad] locum, ad centrum inquam, quia[5] cum eis habet unigeneitatem essentie, non tantum influentie, et quia[6] per banc figuram maxime adunantur toti ; ergo in descendendo naturali pondéré in banc figuram inclinantur.

Ascensus vero ignis piramidalis due soient rationes assignari.

Prima quidem rationë materie cujus est[7] flamma, que[8] est fumus ardens secundum Philosophum ; que igitur partes fumi [sunt] subtiliores magis elevantur et, per consequens, acuuntur ; ideo flamma fumo conformatur.

Item, quanto pars alicujus totius magis est intima suo toti, [tanto] magis habet de totius efficacia et ampli us a circumdante contrario elongatur ; hinc est quod partes ignis interiores plus habent vigoris et velocius se expediunt in movendo ; alie secundum positionem suam sequuntur[9] gradatim ; ex quo sequitur pyramidatio, quod[10] faciliter tencre potest ymaginatio[11].

Similiter radii incidentie cadentis per foramenplanum angulare, cujus tamen latera non multum se excedant, in pariete opposita rotundatur ; cujus ratio est quod lux ut potissime acta[12] liane formain facilius consequitur ad quam naturaliter inclinatur.

Sed dicit aliquis rotunditatem incidentie esse a[13] rectitudine radiationis a corpore solari[14] sperico descendent, et non a virtute talis diffusionis ; quod probari videtur, quoniam tempore eclipsium

  1. Ms. : vel.
  2. Calathaydos = ϰαλαθοειδής.
  3. Calati = ϰάλαθου, gén. de ϰάλαθος, corbeille.
  4. Ms. : dylatantur.
  5. Ms. : quod.
  6. Ms. : quod.
  7. Ms. : que, au lieu de : cujus est.
  8. Ms. : cujus.
  9. Ms. : sequentibus.
  10. Ms. : non.
  11. Roger Bacon, loc. cit. (Éd. Jebb, p. 410 ; éd. Bridges, vol. II, p. 493) : « Quod autem lux ignis ascendit in figura pyramidali, noc est ratione corporis ascendentis, non ratione lucis, quia figura illa apta est motui sursum ; præcipue quia partes ignis interiores propter dislantiam a contrario continente, silicet aere fracto, sunt efficaciores in ascensu, et ideo in ascendendo expediunt se, et ideo altius attingunt, et aliæ partes consequuntur per ordinem, secundum quod magis ant minus distant a contrario circumstanti, quapropter rotundantur in pyramidem ».
  12. Ms. : actam.
  13. Ms. : et.
  14. Ms. : solarii.