Page:Du Bellay - L'olive augmentee depuis la premiere edition, 1550.djvu/15

Cette page n’a pas encore été corrigée

Salmonii Macrini Iuliodunensis Ode in Olivam Ioachimi Bellaii Andensis

Supreme vatum hîc postera quos feret,
 Exacta et astas quos tulit hactenus,
 Facunde Bellaï, coruscum
 Andegavis Ligerique lumen :
Me bellicoso condita Julio,
 Illustre cujus nomen habet, tulit
 Urbs anserem rauce strepentem
 Inter Apollineos olores.
Dulci tuo effers carmine me tamen,
 Inter poestas atque aliquem facis,
 De musca avens barrhum videri :
 Metior at modulo meo me,
Dixere multi Pictona quem prius :
 Malim sed Andes sint mihi patria,
 Urbs urbium quòd nostra prorsus
 In medio sita sit duarum.
De judicatum sic et Horatio :
 Lucanus, anceps, esset an Appulus,
 Utrumque sub finem colonus
 Cum Venusinus agros araret.
Te propter atqui hinc Andegavus ferar,
 Excîtus auras flatibus ut tuas
 Sublime cantem, prosperoque
 Sydera celsa petam volatu.