Page:Die Fabeln der Marie de France, hrsg. Warnke, 1898.djvu/84

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

TiXVI EINLEITUNG.

Ex. 11 (Mar. XIX). Columbe noii habentes regem fecerunt inter se regem de aneipitre, qui in aperto eas deuorabat. — Vnde de stulticia arguuntur, que prius eraut libere. Unde dicitur: de grant folie sentremet qui en subjectiun se met.

Ex. 12 (Mar. XX). De latrone uolcnte furari oues cuiusdam hominis. Qui cum uellct cani porrigere panem, dixit ei canis: ’Tu uis mihi obtu- (f. bd) rare os, ne te accusem, sed non accipiam, quod sceleris arguerer, cum debcam custodire oues domini mei.’ — Sic faciunt fraudülenti : obturant euim ora iustorum, ne loquantur.

Ex. 13 {Mar. XXIV). De ceruo, qui gloriabatur in suis comibus, que uidebat in aqua, quibus irretitus est in nemore, dum fugaretur. Et sie male accidit ex hoc, unde magis gloriabatur. — Sic accidit multis. Ex. 14 (Mar. XXVI). De lupo et cane, cuius dum miratur pulcritudinem et pingretudinem (so) uoluit secum ire. Et cum uideret asperam cathenam in collo eins, sciens quare esset ei imposita, reuersus est in nemus, dicens, quod magis uult esse pauper et liber quam in domo regis esse diues et piuguis ligatus in cathenis.

Ex. 15 (Mar. XXVII). De rustico, qui fuit indignatus ventri suo, cum uideret manus suas tam pulcras et pedes et caput, et indigne tulit, eo quod seruirent uentri suo, et instruxit (so) ei cibum suum et tum eum dimisit ieiunare, quod totaliter fuit adnichilatus. Et taudem uolens ei dare comedere, non potuit, et sie rusticus ille defecit. — Sic stultus est ille, qui dominum suum contempnit.

Ex. 16 (Mar. XXVIII). De symia, que obuiauit uulpi, petiuit ab eo, quod ei daret superfluum caude sue. Qui noluit, sed ei crudeliter respondit.

— Sic auari, quod eis nocuum est, nolunt pauperibus erogare. Ex. 17 (Mar. XXXIV). De symia autrita in domo regis, que uidens tantum honorem exhibere regi uenit in nemus et congregauit infinitas symias et fecit se in regem leuari. Et dum duo homines per nemus transirent, quorum unus ueridicus et alius adulator, dixit symia adulatori, si ipsa bene uideretur esse rex. Respondit quod bene, et ualde fuit honoratus a symis. Et ueridico homini eadem interrogauit. Qui respondit quod esset turpissima bestia, et statim ipsum symie turpiter lacerauerunt.

— Sic est inter homines: qui uera locuntur, dampnantur; qui uero adulantur, bene semper Ulis est.

Ex. 18 (Mar. XXXVI). De leone fingente infirmitatem et comedente omnia animalia, que eum neniebant uisitare. Quod uidens uulpes noluit intrare, quia nulluni unum uidebat reuerti. — Sic est de curia magnatum. Ex. 19 (Mar. XXXVIII). De pulice qui ascendit super dorsum cameli et abscondit se in pilo suo, quem camelus deportauit in omnem regionem