Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/176

Cette page n’a pas encore été corrigée

i62 Correspondance.

[R]. — Verùm cur illud imperfectum mihi potius exhibet ideam perfecti trianguli, quàm suîipsius?

[01. — Exhibet utrumque, sed prius scipsum, et tum ex se per- fectum, quia illud inde deducis.

[Rj. — Scd hoc esse non potest ; non possem enim concipere im- perfectum triangulum, nisi in me esset idea perfecti, quia illud est hujus negatio ; et ideo, viso triangulo, concipio perfectum, ex cujus comparationc deinceps illud quod video imperfectum esse ani- madverto.

Médit. VI. P. ']3 : illûs existere...

Scilicct corpus meum, quo in imaginando utor.

P. 'J4 : quamvis illa < a me > abesset. . . Tune esscm sicut angeli, qui non imaginantur.

[P. 7^1 : ad illud veliit inspiciendum...

. — Quid illud inspicere est? an intelligerc? si ita, cur ergo ab eo distinctum ponitur? si non, ergo mens plus est quàm res intel- ligens seu cogitans, et sic ante corpus habet potentiam inspiciendi corpus ; vel an résultat in mente ex unione ejus cum corpore ?

R. — P. (Si : est specialis quidam modus cogitandi, qui ita fit. Quando objecta externa agunt in sensus meos, et in iis pingunt sui ideam seu potius figuram, tum mens, quando ad eas imagines quœ in glandulà inde pinguntur advertit, sentire dicitur ; cum verô ilite imagines in glandulà non pinguntur ab ipsis rébus externis, sed ab ipsà mente, qute, rébus externis absentibus, eas in cerebro effin- git et format, tum imaginatio est; adeo ut differentia imaginationis et sensûs consistât in eo tantùm, quod in hoc imagines pingantur ab objectis externis, iisque prœsentibus, in illà autem a mente sine objectis externis et tanquam clausis fenestris. Hinc jam clare patet, cur possim imaginari triangulum, pentangulum et similia', non autem ita chiliogonum, etc. Cùm enim mens facile possit très lineas formare in cerebro et eas depingere, potest facile illas tum inspicere, et sic imaginari triangulum. pentangulum et similia '. Cùm autem non ita possit mille lineolas ducere et formare in cerebro, sed con-

I. et similia, interprétation d'un signe abréviatif du MS.

�� �