Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/167

Cette page n’a pas encore été corrigée

DXIV. — i6 Avril 1648. 19

R. — Hîc loquitur de argumente quod peti potest ex aliquo effectu Dei, ex quo deinceps summam causam scilicet Deum concludat; nuUum autem invenit, quia omnia effecta diligentissime circum- spexit et nuUum reperit quod Deum inférât prœter ejus ideam. Aliud autem illud argumentum Médit. V* procedit a priori et non ab effectu. Illud autem in MEoiTATioNiBUSsequitur hoc argumentum, quia auctor illa duo ita invenit ut hoc praecedat, quod in hac Medi- tatione deducit, aliud autem sequatur. In Principiis autem illud prœmisit, quia alla est via et ordo inveniendi, alla docendi ; in Prin- cipiis autem docet et synthetice agit.

P. 3g : et quia nullœ idece nisi tantùm rei ' esse posstmt. . .

[0]. — Sed datur etiam idea nihili, quœ non est idea rei.

R. — Illa idea est solùm negativa, et vix vocari potest idea ; auctor autem hîc sumit ideam proprie et stricte. Aliœ etiam dantur ideœ notionum communium, quae non sunt ideae rerurn proprie ; sed tum idea latius sumitur.

P. 41 : qiia eniin ratiotie intelligerem me diibitare. . .

[0]. — Sed Meth. 3i ', dicit se evidentissime intellexisse dubita- tionem non esse argumentum tantaeperfectionis quàm cognitionem. Ergo id cognovit sine relatione ad ens perfectum, et non cognovit prius Deum quàm se.

R, — Ibi in Methodo continetur epitome harum Meditationum, quae per eas exponi débet ; ibi ergo cognovit suam imperfectionem per Dei perfectionem. Et quamvis hoc non fecerit explicite, fecit tamen implicite. Nam explicite possumus prius cognoscere nostram imperfectionem, quàm Dei perfectionem, quia possumus prius ad nos attendere quàm ad Deum, et prius concludere nostram finitatem, quàm illius infinitatem ; sed tamen implicite semper prœcedere débet cognitio Dei et ejus perfectionum, quàm nostrî et nostrarum imperfectionum. Nam in re ipsà prier est Dei infinita perfectio, quàm nostra imperfectio, quoniam nostra imperfectio est defectus et negatio perfectionis Dei ; omnis autem defectus et negatio prse- supponit eam rem a quâ déficit, et quam negat.

[0]. — Sed sic nihil deberet prœsupponere ens ?

[R]. — V. in Metaph. nihil intelligitur per ens \

i. tantùm rei] tanquam rerurn édition. — 3. MS. : ligne écrite, (vrai texte). — 2. P. 3i, traduction puis barrée, latine, ae 1644. — P. 33 de notre

Correspondance. V. jo

�� �