Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/163

Cette page n’a pas encore été corrigée

DXIV. — i6 Avril 1648. 149

tenus Dei naturas nunquam quid additur aut ab eâ quid detrahitur. Sed non est simul et semel, quatenus simul existit ; nam cùm pos- simus in eâ distinguere partes jam post mundi creationem, quidni illud etiam possemus facere ante eam, cùm eadem duratio sit i Ea autem jam creaturis, e. g., per quinque annorum millia coextensa fuit et cum ils duravit, et sic etiam potuisset fuisse, si ante mundi creationem mensuram habuissemus. Cùm igitur cogitatio nostra ita piura quàm unum complecti queat, et in instanti non fiât, ma- nifestum est nos demonsrrationem de Deo integram complecti posse, quod dum facimus certi sumus non nos falli, et sic omnis difficultas tollitur.

��[P. 283] : f^uod autem iiihil in mente...

[0]. — Sed quomodo conscius' esse potest, cùm conscium esse sit cogitare? Ut autem id cogites, te conscium esse, jam transis ad aliam cogitationem, et sic non amplius de cà re, de quâ prius, cogitas', et sic non es conscius te cogitare, sed te cogitasse.

R. — Consciam esse est quidem cogitare et reHectere supra suàm cogitationem; sed quod id non possit fieri manente priori cogita- tione, falsum est, cùm, ut jam vidimus, anima piura simul cogi- tare et in suâ cogitatiône perscverare queat, et quotiescunque ipsi libuerit ad cogitationes suas reflccterc, et sic sua; cogitationis conscia esse.

[P. 2SS] : a cogitatiône dependens. . . Ut, exempli gratià, motus brachii.

[P. 283] : Qiiamobrem non dubito...

[0]. — Conjiciebat harum objectionum auctor, mentem crgo etiam in infantibus semper debere cogitare.

'K[espondet] auctor concedendo.

[0]. — Sed cùm habeamus innatam Dei nostri ' ideam, an mens igitur infantis non haberet actualem ideam Dei ?

R. — Hoc affirmare esset temerarium, cùm nuUa habeamus ad eam rem facientia argumenta. Tum probabile non videtur ; nam

I. conscius] conscium (A/S'.]. — 3. Mot suspect. Ou faut-il sup- 2. cogitas] cogitabas {MS.}. — pléer : ci nostn :

�� �