Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/161

Cette page n’a pas encore été corrigée

DXIV. — i6 Avril 1648. 147

��P. i3 : supponam igitur...

Reddit hîc auctor hominem tam dubium, et in tantas dubita- tiones conjicit ac potest; ideoque non solùm objicit illa quas objici soient a Scepticis, sed etiam omnia illa quae objici possunt, ut ita plane omnes dubitationes tollat; et in eum finem genium hîc intro- ducit, quem sursum ' dari aliquis objicere potest.

I P. i3] : siimme potentem . . .

Loquitur hîc auctor contradictoria, quia cum summâ potentiâ malignitas consistere non potest.

P. i55 : ex nullo sfllogismo...

[0]. — Sed annon contrarium ponitur, Princ, I, 10 ?

R. — Ame hanc conclusionem : cogito ergo siim, sciri potest illa major : quicquid cogitât, est, quia reipsâ prior est meà conclusione, et mea conclusio illâ nititur. Et sic in Princip. dicit auctor eam prœcedere,- quia scilicet implicite semper prœsupponitur et prœ- cedit; sed non ideo semper expresse et explicite cognosco illam prœcedere et scio ante meam conclusionem, quia scilicet ad id tantùm attende quod in me experior, ut, cogito, ergo suni, non autem ita attendo ad generalem illam notionem, quicquid cogitât, est; nam, ut ante monitum, non separamus illas propositiones a singularibus, sed cas in illis consideramus; et hoc sensu verba hajc p. i55 hîc citata intelligi debent.

P. 4-^4 : in quod non potest ferri summum eus. . .

[0]. — Nos cum simus compositi partim ex nihilo partim ex ente, ferimur etiam partim in ens partim in nihil. Deus autem, cùm sit summum et merum ens, non potest ferri in nihil. Et hœc medi- tatio- metaphysica est et valde chra iis, qui ad eam attcndunt. Et hinc Deus deberet ferri in nihil, si mea facultés percipiendi, qua- tenus ipsam a Deo habeo vel quatenus recte eâ utor, non assentiens nisi clare perceptis, me deciperet et falleret; sic enim ipse Deus me

I. Passage corrompu. Faut-il lire seorsum ? ou insulsum ?— 2. medi- tatio] abréviation : md (?).

�� �