4 66
��Correspondance. ii, 90-93.
��» rum vorticum, et sic plures cortices effecerunt, qui aut sunt continui,
» mm constant partibus ramosis inter se annexis, aut eorum materia po-
» test esse fluida in quibusdam locis, si constat partibus quarum figura;
»> sint lubricae. Ratio autem cur et lubricae partes et eae qua; simul sunt
» annexa; non recédant ab I versus A et B, est quod partes, qua; sunt
» versus A et B, sint ipsis magis agitatae. Quamuis enim quae sunt ad M
» sint crassiores, tamen cum facilius agitationem quam habent possint
» communicare tenuioribus, quam abillis vllam recipere, tenuiores debent
» semper moueri, crassiores autem expelli versus centrum. Idque expe-
» rientiâ confirmatur : nam globus ferreus tormento expulsus in altum,
» plus habet agitationis quam aër, quem sub se relinquit; sed quia istam
» agitationem paulatim communicat partibus aëris, nec vllam ab illis
» recipit, | tandem vbi agitationem omnem. quam habuerat à primo ele-
» mento, in ipsas transtulit, ab ipsis et materia coelesti pellitur versus
» centrum, hoc est versus terram. »
IX « Ad figurant art. 5o partis 4. »
« Materia primi et secundi elementi, sicut et aër, facile replent omnia » loca à crassioribus corporibus derelicta, et secundum hanc legem, b quando Luna est in B, non débet potius premere aërem et alia duo » elementa prima versus terram, quam versus cœlum, vbi possunt illa » Huere; imo facilius est duobus istis subtilibus démentis, et aëri, super » Lunam ascendere et moueri, quam in distantem et crassam terram im- » petum facere, à centro illam remouere, et aquas deprimere. »
« Et videtur attendenti quod, si Luna ad vnum vsque milliare prope » terram accederet, nihil hac de causa aliud in terra noui deberet appa- » rere, nisi quod aër et materia coelestis in loca à Luna derelicta succe- » derent, et supra illam Huèrent. »
« Et quamuis concederetur aërem et materiam cœlestem à Luna versus » terram impelli, deberent tamen potius ad latera terra; C et A, 7 et 5 » effugere, quam dictos motus aquis et terra; cum violentia causare ; aër enim cedit facilius, quam terra et aqua. »
« Si paruus vortex Terra; et Luna; aheneo muro esset inclusus, et mate- » ria cœlestis non haberet libéras hinc inde ei patentes vias, Lunaque, » vel aliud corpus simile, hune paruum vorticem de nouo ingrederetur, » talem hoc modo forte motum aquis et terrae posset imprimere ; sed » vndique materia; cœlesti et aëri liber est rluxus, aditus et exitus ; Luna- » que in rerum natura locum suum semper alicubi occupante, nulla est » ratio, cur ipsa talem motum materia; | cœlesti et aëri aduersus aquas et » terram possit imprimere. Nec video cur necesse sit, vt premantur aër et » materia cœlestis inter Lunam et Terram; sufficit enim, si Luna accédât » plus solito Terram, vt aliqux partes aëris et cœlestis materiae supra •> Lunam ascendant et fluant. »
c Si in canali aqua fluente pleno, et verbi gratia quatuor vlnarum lati-
�� �