Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, IV.djvu/373

Cette page n’a pas encore été corrigée

h, 143-14G.. CDXXI. — Février 1646. ^9

Difficilius mihi videtur huius quaestionis difficulta- tem agnoscere, quàm, ubi cognita est, eam extricare. Quisquis enim considerat duos esse motus in rotâ plane distinctos, rectum scilicet & circulàrem, quo- 5 rum alter, nempe rectus, nihil plane consert ad eius circumuolutionem, sed solus eam totam simul promo- uet secundum lineam rectam supra planum subiedum, omnes & singulas eius partes aeque celeriter mo- uendo; alter vero nihil consert ad eam ita promo-

10 uendam supra planum subiectum, sed solus omnes & singulas eius partes circa ipsius axem voluit, non ta- men eâdem celeritate, sed remotiores ab axe cele- rius quàm viciniores, ita ut hae tantumdem temporis impendant in breui suo circuitu absoluendo, quàm

15 illae in ampliori ; mirari certe non potest, quôd om- nes rotae partes aeque longam lineam supra planum subiectum describant, & tamen non aeque celeriter in gyrum vertantur. Videt enim istos duos motus esse diuersos, & à se mutuo plane independentes. Imo

20 etiam videt hoc plane esse necessarium, adeo ut pro miraculo esset, si aliter accideret : cùm enim motus redus in omnibus rotae partibus sit aequalis, circu- laris autem inrequalis in partibus quae inaequaliter ab axe distant, necesse est, dum omnes simul aequali ce-

2 5 leritate seruntur motu recto, ut inaequali ferantur motu circulari. Unde igitur orta esl difficultas ? forte ex eo, quùd isti duo motus diuersi pro uno eodemque habeantur. credaturque vulgo rotas curruum semper œqualem suae circumserentiae lineam in plano subiecto

3o describere ; quod tamen nunquam, nisi casu, accurate verum esse potest. Causa enim promotionis secun-


�� �