Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, III.djvu/475

Cette page n’a pas encore été corrigée

CCLVIII. — Mi-Décembre 1641. 465

» supplosione finita est disputatio, dum Pedellus horam auditam nun- » tiaret. »

« Cumquc Medicus una cum Rectore, reliquisque Pmfessoribus, qui » disputationi interfuerani, more solito ex Auditorio exirent, ingens totius » Auditorii orta est supplosio, qui Medicus expiodi videbatur. Hujus » vero insoientiœ rationes studiosi passim illo die et postea rogati, hanc » reddebant : Quod Medicus tum per se, tum per sectatores suos, insolenter » et superbe proscriberet receptam Philosophiam, ejusque doctores et » discipulos indigné contenineret; cum tamen ejus refutationem (quippe » cujus ne termines quidem satis viderctur didicisse) aut sententiae suae » defensionem vix mediocriter in publico theatro moliri posset; deinde I) quod, cum ad turpes tergiversationes aut ad silentium manifesté adige- )i retur, si non ad absurda et pericuiosa quamplurima effutienda, ipse » tamen, et nonnulli ipsius discipuli,optimis inter opponentes Philosophis » satis indecorè aniehac insultare, et nunc oppositiones eorum intertur- » bare non erubuissent. Denique quod indigna essent paradoxa et absurda » illa, de homine ente et uno per accidens, de quantitatis efficaciâ, etc., » quae in Academià proponerentur; imprimis si tam miserè et fugientium » in morem defenderentur. »

« Cumque Medicus Theologum [Voetium], Acad. Rectorem, ab Acad. » ad aedes ip ius comitaretur, hâc occasione hic eum monuit, meliùs fac- » tum fuisse, si paradoxum illud de homine non proposuisset, ut quod » periculosum esset in recessu, et errorum aliquod syrma post se trahere » posset, si quidem pertinaciter defenderetur. Excusavit verô se primùm » Medicus, quod lectum hoc sibi esset in Gorlasi exercitationibus, atque » inde disputationi insertum : se nescivisse aliquid detrimenti aut praîju- » dicii veritati Theologicae hinc adferri posse. Postea tamen cum Theolo- » gus prœcipitia et absurda quaedam ostenderet, pro viribus sententiam > suam tueri conabatur. Idem prœstitit die postero, cum Theologum » domi suas super hoc negotio cum eo collaturus, et consilium, uti prse » se ferebat, petiturus inviseret; ubi etiam de paradoxa ipsius Philosophie » in génère, deque ratione et Methodo, quâ eam tradebat per sceleta defi- )> nitionum et dichotomiarum, atque demonstrationibus, nonnuUa obiter » dicta sunt. Sed nihil nisi pervicaciam, non sine maledictis, reposuit. »

« Alter ex Theologiae professoribus de eodem paradoxe cum Medico j) domi suœ conferens, et salubre consilium illi suggerens, tantundem » ferè abstulit. Quin et postridie, qui tertius erat à disputatione dies, in » ordinariâ lectione problematicâ idem paradoxum pro virili astruebat, et » auditoribus inculcabat. Hase et similia cùm plerosque studiosos Philo- » sophiae aliarumque facultatum pessimè haberent, eorumque querelae » apud Professores non minus multiplicarentur, quàm contentiones cum » novae Philosophias sectatoribus, non potuerunt Professores diutius pru- » rientes suorum animos ac manus, quod hactenus pacis causa pertina- » citer fecerant, continere ab apertâ scientiarum defensione, ac calumnia- » rum, quibus gravabantur, discussione. »

�� �