Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, II.djvu/99

Cette page n’a pas encore été corrigée

1,379-380. CXVII. — 2} Mars i6}8. 6ç

uandam fufcepenint,licet obfidentibus refiftere fe non pofle agnofcant, non tamen ideô protinùs ijs fe de- dunt, fed malunt omnia priùs tela confumere, & extrema quaeque experiri : vndè fit, vt faepè, dum vin- 5 cuntur, plus gloriae quàm ipfi vidores reportent. Nam cùm, vt explices quo pado cor in hominis cadauere ab anima abfente moueri poffit, confugis ad calorem & fpiritum viuificum, tanquam animae inftrumenta, quae in virtute eius hoc agant, quid, qusefo, aliud eft

lo quàm I extrema vellé experiri ? Etenim fi haec inftru- menta interdùm ad hoc fola fufficiant, cur non fem- per? Et cur potiùs imaginaris illa in virtute animae agere, cùm ipfa abeft, quàm ifta animae virtute non indigere, ne quidem cùm adeft ?

i5 Ad fecundum, quod ais de modo quo Chirurgi laefae arterise fanguinemfiftunt, refpondeo, quoties pulfatio vitra vulnus non ceflat, alueum ipfum arteriae, per quem fanguis fluere confueuit, non obturari, fed tan- tummodô foramen in cute & carnibus, per quod è

20 corpore egredi poflet.

Ad id autem quod fubiungis, refpondeo magnum effe difcrimen inter arteriam, in quâ fanguinis tranf- itus a tubulo immiffo illo impeditur, & illam quae vin- culo foris circumiedo redditur anguftior.

25 Nam licet fententia Galeni, dicentis motum arteria- rum pendere a vi quâdam per earum tunicas fluente, nuUo modo probabilis mihi videatur, valdè tamen rationi confentaneum effe puto, partibus arteriae ante vinculum concuffis vlteriores etiam ex confequenti

3o moueri ; faltem quandô vinculum non eft taie vt motum tunicarum arteriae plané fiftat, quale vix in

Correspondance. II. 9

�� �