ſemel incoepit moueri, ſemper & æquali celeritate
mouetur. Supponas ergo pondus in A exiſtens impelli
a ſua grauitate verſus C. Dico ſtatim atque coepit
moueri, ſi deſereret illum[1] ipſius grauitas, nihilominus pergeret in eodem motu donec perueniret ad C ; 5
ſed tune non tardius nec celerius deſcenderet ab A
ad B quam a B ad C. Quia vero non ita fit, fed
adeſt illi grauitas quæ premit illum[1] deorſum &
addit ſingulis momentis nouas vires ad deſcendendum,
hinc fit vt multo 10 celerius abſoluat ſpatium B C
quam A B, quia in eo percurrendo retinet omnem
impetum quo mouebatur
per ſpatium A B & inſuper 15
nouus ei accreſcit propter
grauitatem quæ de nouo
vrget ſingulis momentis.
Qua autem proportione
augeatur iſta celeritas, demonſtratur in triangulo 20
A B C D E : nempe prima linea denotat vim celeritatis
impreſſam 1° momento, 2[1] linea vim impreſſam 2° momento, 3[1] 3° vim j° inditam, & ſic conſequenter. Vnde fit
triangulus A C D qui repræſentat augmentum celeritatis motus in deſcenſu ponderis ab A uſque 25
ad C, & A B E qui repræſentat augmentum celeritatis in priori media parte ſpatii quod pondus percurrit, & trapezium B C D E quod repræſentat augmentum celeritatis in poſteriori media parte ſpatii
quod pondus percurrit, nempe B C. Et cum trapezium
Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, I.djvu/186
Cette page n’a pas encore été corrigée
