Ouvrir le menu principal

Page:Dallet - Histoire de l'Église de Corée, volume 2.djvu/28

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


Mgr Bruguière fut bientôt instruit de cette décision du Saint-Siège. En même temps l’évêque de Nanking, qui alors administrait le diocèse de Péking, lui écrivait : « J’ai annoncé aux chrétiens de Corée, venus cette année à Péking avec l’ambassade, qu’un missionnaire européen avait le désir d’aller chez eux. À cette nouvelle, ces bons néophytes ont pleuré de joie ; ils se sont prosternés et ont salué de loin ce prêtre qui avait compassion de leur misère. Ils ont avoué qu’il était difficile

    existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac iis ad quos spectat ac in futurum spectabit plenissime suffragari, et ab omnibus inviolabiliter observari ; sicque in præmissis per quoscumque judices ordinarios et delegatos etiam causarum palatii Nostri Apostolici auditores judicari et definiri debere, ac irritum et inane si secus super his à quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

    5. Non obstantibus constitutionibus et sanctionibus Apostolicis, cæterisque etiam speciali et expressa mentione et derogatione dignis, contrariis quibuscumque.

    Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die nona septembris millesimo octingentesimo trigesimo primo, pontificatus Nostri anno primo.

    VEN. FRATRI BARTHOLOMÆO BRUGUIÈRE EPISCOPO CAPSENSI.
    GREGORIUS PAPA XVI.
    VENERABILIS FRATER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

    Pastorale officium Nobis ex alto commissum nihil Nos magis sollicitat quam Christi fidelibus ut in viam mandatorum Dei dirigantur, atque ad æternam animarum suarum assequendam salutem opportunis præsidiis adjuventur, omni quo cum Deo possumus studio providere. Quum itaque tu, Ven. Frater, qui coadjutor Episcopi Sozopolitani vicarii apostolici Siamensis, humiliter petieris, ut tibi liceat Coreanum regnum ingredi, et Coreanorum neophytorum curam suscipere, Nos perpensis Coreanorum christianorum necessitatibus, habitaque insuper ratione quod vicarius apostolicus Siamensis facili negotio alium idoneum presbyterum invenire possit, quem in coadjutorem sui eligat, de consilio Ven. Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium tuis precibus benigne annuentes, tibi permittimus, ut, si nihil obstet, ad novam missionem proficiscaris, qua quidem ad exitum prospere feliciterque perducta, etiam nunc te in vicarium apostolicum pro regno Corese cum omnibus facultalibus vicariis apostolicis in regionibus Sinarum, vel Sinis adjacentibus concedi solitis, ad Nostrum et Sedis Apostolicæ beneplacitum, auctoritate Apostolica tenore præsentium eligimus, et deputamus, facimus et