Page:Correspondance apocryphe de saint Paul et des Corinthiens.djvu/16

Cette page a été validée par deux contributeurs.

in carne tua, [7] Citatum ergo fac aduentum tuum ad nos. [8] Credimus enim, sicut adapertum est Theonæ, quoniam liberauit te Dominus de manu iniqui. Petimus ut rescribas nobis. [9] Sunt enim quæ dicunt et docent talia : [10] Non debere inquiunt uatibus credi, [11] neque esse Deum omnipotentem [12] neque esse resurrectionem carnis, [13] sed nec esse figmentum hominem Dei, [14] sed neque in carne uenisse Christum, sed neque ex Maria natum, [15] sed nec esse sæculum Dei sed nuntiorum. [16] Propter quod petimus, frater, omni necessitate cura uenire ad nos, ut non in offensam maneat Corinthiorum eclesia, et eorum dementia inanis inueniatur. Vale in Domino.


INCIPIT RESCRIPTUM PAULI
APOSTOLI AD CORINTHIOS


Paulus uinctus Ihesu Christi his qui sunt Corintho fratribus in Domino salutem. In multis cum essem tediis [2] non miror si sic tam cito percurrunt maligni decreta. [3] Quia Dominus meus Ihesus Christus citatum aduentum suum faciet, decipiens eos qui adulterant uerbum eius. [4] Ego enim ab initio tradidi uobis que et accepi et tradita sunt mihi a Domino et eis qui ante me sunt apostoli et fuerunt omni tempore cum Christo Ihesu, [5] quoniam dominus noster Ihesus Christus ex virgine Maria natus est ex semine David secundum carnem de sancto Spiritu de caelo a Patre misso in eam per angelum Gabrihel, [6] ut in hunc mundum prodiret Ihesus in carne, ut liberaret omnem carnem per suam natiuitatem, et ut ex mortuis nos excitet corporales sicut et ipse est. [7] Tipum nobis ostendit quia homo a Patre eius finctus est. [8] Propter quod et perditus quæsitus est ab eo ut uiuificetur per filii creationem[1] [ut per quam carnem conuersatus est malus, per eam et uinceretur quia non est Deus. Suo enim corpore Ihesus Christus saluauit omnem carnem[2]]. [9] Nam quia Deus omnium

  1. Filii creatio doit être une mauvaise traduction de υἱοθεσία, que l’arménien a bien rendu par « adoption ».
  2. Traduction des versets 15 (fin) et 16, qui se trouvent ici déplacés par suite d’une erreur du copiste ou du traducteur.