Page:Columelle - L'Économie rurale, Tome 3, trad Du Bois, 1845.djvu/192

Cette page n’a pas encore été corrigée

perenni aqua, priusquam penora contingant, ablui ; propter quod his necessarium esse pueri vel virginis ministerium, per quos promantur, quae usus postulaverit.

[4] Post hoc praeceptum, locum et vasa idonea salgamis praeparari iubent : locum esse debere aversum a sole, quam frigidissimum et siccissimum, ne situ penora mucorem contrahant. Vasa autem fictilia vel vitrea, plura potius quam ampla, et eorum alia recte picata, nonnulla tamen pura, prout conditio conditurae exegerit.

[5] Haec vasa dedita opera fieri oportere patenti ore et usque ad imum aequalia nec in modum doliorum formata, ut, exemptis ad usum salgamis, quidquid superest aequali pondere usque ad fundum deprimatur, quum ea res innoxia penora conservet, ubi non innatent, sed semper sint iure summersa ; quod in utero dolii fieri vix posse propter inaequalitatem figurae ; maxime autem ad haec necessarium esse aceti, et durae muriae usum ; quae utraque sic conficiuntur.