Page:Columelle - L'Économie rurale, Tome 3, trad Du Bois, 1845.djvu/190

Cette page n’a pas encore été corrigée

faciunt magistratus, assidua iurisdictione vim legum custodientes. Sed haec in universum administranda tradidisse abunde sit.


IV

Quae vasa parare debeat penoribus et salgamis condiendis.

IV. [1] Nunc de ceteris rebus, quae omissae erant prioribus libris, quoniam vilicae reservabantur officiis, praecipiemus, et ut aliquis ordo custodiatur, incipiemus a verno tempore, quoniam fere maturis [herbis] atque trimenstribus consummatis sationibus, vacua tempora iam contingunt ad ea exsequenda, quae deinceps docebimus.

[2] Parvarum rerum curam non defuisse Poenis Graecisque auctoribus, atque etiam Romanis, memoria tradidit : nam et Mago Carthaginiensis, et Hamilcar, quos sequuti videntur Graecae gentis non obscuri scriptores Mnaseas atque Paxamus, tum demum nostri generis, postquam a bellis otium fuit, quasi quoddam tributum victui humano conferre non dedignati sunt, ut M. Ambivius, et Maenas Licinius, tum etiam C.Matius ; quibus studium fuit pistoris et coci, nec minus cellarii diligentiam suis praeceptis instruere.

[3] His autem omnibus placuit eum, qui rerum harum officium susceperit, castum esse continentemque oportere, quoniam totum in eo sit, ne contrectentur pocula, vel cibi, nisi aut ab impube, aut certe abstinentissimo rebus venereis ; quibus si fuerit operatus vel vir, vel femina, debere eos flumine aut