Page:Columelle - L'Économie rurale, Tome 3, trad Du Bois, 1845.djvu/188

Cette page n’a pas encore été corrigée

invisere ; tum etiam culinam, et bubilia, nec minus praesepia emundanda curare ; valitudinaria quoque, vel si vacent ab inbecillis, identidem aperire et inmunditiis liberare, ut, quum res exegerit, bene ordinata et ornata et salubria languentibus praebeantur ;

[9] promis quoque et cellariis aliquid appendentibus aut metientibus intervenire ; nec minus interesse pastoribus in stabulis fructum cogentibus, aut foetus ovium, aliarumve pecudum subrumantibus ; tonsuris vellerum quoque interesse, et lanas etiam diligenter percipere, et vellera ad numerum pecoris recensere ; tum insistere atriensibus, ut supellectilem exponant, et ferramenta detersa nitidentur, atque rubigine liberentur, ceteraque, si refectionem desiderant, fabris concinnanda tradantur.

[10] Postremo, his rebus omnibus constitutis, nihil hanc arbitror distributionem profuturam, nisi, ut iam dixi, vilicus saepius, et aliquando tamen dominus aut matrona consideraverit animadverteritque, ut ordinatio instituta conservetur. Quod etiam in bene moratis civitatibus semper est observatum, quarum primoribus atque optimatibus non satis visum est bonas leges habere, nisi custodes earum diligentissimos cives creassent, quos Graeci νομοφύλακας appellant,

[11] horum erat officium, eos, qui legibus parerent, laudibus prosequi, nec minus honoribus ; eos autem, qui non parerent, poena multare. Quod nunc scilicet