Page:Columelle - L'Économie rurale, Tome 3, trad Du Bois, 1845.djvu/182

Cette page n’a pas encore été corrigée

facta conspiratione consensit atque concinuit, ex eiusmodi vocum concordia non solum ipsis canentibus amicum quiddam et dulce resonat, verum etiam spectantes audientesque laetissima voluptate permulcentur.

[5] Iam vero in exercitu neque miles, neque imperator sine ordine ac dispositione quidquam valet explicare, quum armatus inermem, eques peditem, plaustrum equitem, si sint permixti, confundant. Haec eadem ratio praeparationis atque ordinis etiam in navigiis plurimum valet : nam ubi tempestas incessit, et est rite disposita navis, suo quidque ordine locatum armamentum sine trepidatione minister promit, quum est a gubernatore postulatum.

[6] Quod si tantum haec possunt, vel in theatris, vel in exercitibus, vel etiam in navigiis, nihil dubium est, quin cura vilicae ordinem dispositionemque rerum, quas reponit, desideret : nam et unumquodque facilius consideratur, quum est adsignatum suo loco, et, si quid forte abest, ipse vacuus locus admonet, ut, quod deest, requiratur. Si quid vero curari aut concinnari oportet, facilius intellegitur, quum ordine suo recensetur ; de quibus omnibus Marcus Cicero, auctoritatem Xenophontis sequutus, in Œconomico, sic inducit Ischomachum sciscitanti Socrati narrantem.


III

Distributio intrumenti, et supellectilis.

III. [1] Praeparatis idoneis locis instrumentum et supellectilem distribuere coepimus : ac primum ea secrevimus, quibus ad res divinas uti solemus, postea mundum muliebrem,