Page:Columelle - L'Économie rurale, Tome 3, trad Du Bois, 1845.djvu/180

Cette page n’a pas encore été corrigée

idoneis et salubribus locis recondita sine noxa permaneant : nihil enim magis curandum est quam praeparare, ubi quidque reponatur, ut, quum opus sit, promatur. Ea loca qualia esse debeant, et primo volumine, quum villam constitueremus, et in undecimo, quum de officio vilici disputaremus, iam dicta sunt.

[2] Sed ne nunc quidem demonstrare breviter pigebit. Nam quod est excelsissimum conclave, pretiosissima vasa et vestem desiderat ; quod denique horreum siccum atque aridum, frumentis habetur idoneum ; quod frigidum, commodissime vinum custodit ; quod bene illustre, fragilem supellectilem, atque ea postulat opera, quae multi luminis indigent.

[3] Praeparatis igitur receptaculis, oportebit suo quidque loco generatim, atque etiam specialiter nonnulla disponere, quo facilius, quum quid expostulabit usus, recipere possit : nam vetus est proverbium, paupertatem certissimam esse, quum alicuius indigeas, uti eo non posse, quia ignoretur, ubi proiectum iaceat quod desideratur. Itaque in re familiari laboriosior est neglegentia, quam diligentia.

[4] Quis enim dubitet, nihil esse pulchrius, in omni ratione vitae, dispositione atque ordine ? quod etiam ludicris spectaculis licet saepe cognoscere : nam ubi chorus canentium non ad certos modos, neque numeris praeeuntis magistri consensit, dissonum quiddam ac tumultuosum audientibus canere videtur : at ubi certis numeris ac pedibus velut