Page:Columelle - L'Économie rurale, Tome 3, trad Du Bois, 1845.djvu/172

Cette page n’a pas encore été corrigée

nam et apud Graecos, et mox apud Romanos usque in patrum nostrorum memoriam, fere domesticus labor matronalis fuit, tamquam ad requiem forensium exercitationum omni cura deposita,, patribusfamilias intra domesticos penates se recipientibus. Erat enim summa reverentia cum concordia et diligentia mixta, flagrabatque mulier pulcherrima diligentiae aemulatione, studens negotia viri cura sua maiora atque meliora reddere.

[8] Nihil conspiciebatur in domo dividuum, nihil, quod aut maritus, aut femina proprium esse iuris sui diceret : sed in commune conspirabatur ab utroque, ut cum forensibus negotiis, matronalis industria rationem parem faceret. Itaque nec vilici quidem, aut vilicae magna erat opera, quum ipsi domini quotidie negotia sua reviserent atque administrarent.

[9] Nunc vero, quum pleraeque sic luxu et inertia diffluant, ut ne lanificii quidem curam suscipere dignentur, sed domi, [sedentes], confectas vestes fastidio habeant, perversaque cupidine pretiosores alias a viris pelliciant, quae grandi pecunia, et paene totis censibus redimuntur : nihil mirum est, easdem ruris et instrumentorum agrestium cura gravari sordidissimumque negotium ducere paucorum dierum in villa morari.

[10] Quam ob causam, quum in totum non solum exoleverit, sed etiam occiderit vetus ille matrum familiarum mos Sabinarum atque Romanarum, necessaria irrepsit vilicae cura, quae tueretur officia matronae,