Page:Columelle - L'Économie rurale, Tome 3, trad Du Bois, 1845.djvu/170

Cette page n’a pas encore été corrigée

indigebant tecto, et ovium, ceterarumque pecudum foetus, atque fructus clauso custodienda erant, nec minus reliqua utensilia, quibus aut alitur hominum genus aut etiam excolitur.

[4] Quare quum et operam et diligentiam ea, quae proposuimus, desiderarent, nec exigua cura foris acquirerentur, quae domi custodiri oporteret : iure, ut dixi, a natura comparata est opera mulieris ad domesticam diligentiam, viri autem ad exercitationem forensem et extraneam : itaque viro calores et frigora perpetienda, tum etiam itinera, et labores pacis ac belli, id est rusticationis et militarium stipendiorum, disribuit ;

[5] mulieri deinceps, quod omnibus his rebus eam fecerat inhabilem, domestica negotia curanda tradidit. Et, quoniam hunc sexum custodiae et diligentiae assignaverat, idcirco timidiorem reddidit, quam virilem ; nam metus plurimum confert ad diligentiam custodiendi.

[6] Quod autem necesse erat foris et in aperto victum quaerentibus nonnunquam iniuriam propulsare : idcirco virum quam mulierem, fecit audaciorem. Quia vero partis opibus aeque fuit opus memoria et diligentia, non minorem feminae, quam viro, earum rerum tribuit possessionem. Tum etiam, quod simplex natura non omnes res commodas amplecti volebat, idcirco alterum alterius indigere voluit : quoniam, quod alteri deest, praesto plerumque est alteri.

[7] Haec in Œconomico Xenophon, et deinde Cicero, qui eum Latinae consuetudini tradidit, non inutiliter disseruerunt ;