Page:Columelle - L'Économie rurale, Tome 3, trad Du Bois, 1845.djvu/168

Cette page n’a pas encore été corrigée

DE RE RUSTICA : LIBER XII.


PROŒMIUM

[1] Xenophon Atheniensis eo libro, P.Silvine, qui Œconomicus inscribitur, prodidit, maritale coniugium sic comparatum esse natura, ut non solum iucundissima, verum etiam utilissima vitae societas iniretur : quod iampridem etiam Cicero ait : et ne genus humanum temporis longinquitate occideret, propter hoc marem cum femina esse coniunctum : deinde, ut ex hac eadem societate mortalibus adiutoria senectutis, nec minus propugnacula praeparentur.

[2] Tum etiam, cum victus et cultus humanus non, uti feris, in propatulo ac silvestribus locis sed domi sub tecto adcurandus erat, necessarium fuit alterutrum foris et sub divo esse, qui labore et industria compararet, inntus, qui tectis reconderent atque custodiret. Siquidem vel rusticari, vel navigare, vel etiam genere alio negotiari necesse erat, ut aliquas facultates adquireremus ;

[3] quum vero paratae res sub tectum essent congestae, alium esse oportuit, qui et illatas custodiret, et ea conficeret opera, quae domi deberent administrari : nam et fruges, et cetera alimenta terrestria