Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Propter nostrum affirmare vel negare, rei veritas non mutatur.
- Vigilantibus, et non dormientibus, jura conveniunt.
- Vincens vincentem te, multo magis vincit te. — Limita quando victoria non est per modum pugnæ, sed per accidens. — Item si vinco te ad taxillos, et tu vincis alium ad brachia, non vincam ad taxillos vel brachia illum quem tu vincis.
- Culpa est relaxare vindictam.
Vis.
- Non videtur vim facere, qui suo jure utitur.
- Vi factum id videtur esse, quod de re quis, quum prohiberetur, fecit ; clam, quod quisque, quum controversiam haberet, habiturumve se putaret, fecit.
Cf. Dolus. - Vitia qui aliorum punit, sua prius corrigere studeat. — Nam absurdum est te in alio velle corrigere, quod in te ipso vigere conspicitur. — Unde dictum est :
« Qui carpit mores, labe carere debet. »
Nemo enim potest alium corrigere, qui tacitus respondeat eadem commisisse.
Verisimile. Cf. Æquitas, Concessio, Conjectura, Obscura, Opinio, Præsumptio, Raro, Ratio, Velle, Verba, Vis, Voluntas.