Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Verba sunt intelligenda, non secundum quod sonant, sed secundum mentem et intentionem proferentis. — Nam ubicumque constat de mente disponentis expressa vel præsumpta, verborum qualitas non attenditur. — Mens etenim est potentior verbis.
- Verbis voluntas est præferenda. — Nam verba se habent ut corpus atque superficies ; et ratio, ac mens, ut spiritus et anima.
- Verba debent intelligi secundum subjectam materiam, et naturam contractus. — Et verba impropriari debent ut conveniant materiæ de qua agitur.
- Verba debent aliquid operari. — Et verba ita debent intelligi, ne maneant sine effectu. — Nam verborum substantia et effectus, non sonus, attendi debet. — Propterea ut aliquid operentur, debent potius ad impropriam significationem trahi quam ut sint superflua. — Verbum, enim, etiam minimum, aliquid operari debet.
- Verba in omni actu, sive dispositione, ita sunt interpretanda ne sibi invicem contradicere videantur.
- Verba dubia, contra proferentem sunt interpretanda.
- Verba generalia non includunt casus insolitos, de quibus non est verosimiliter cogitatum. — Et verba, quantum vis generaila, non extenduntur ad incogitata.