Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
U
- Fur rem substractam non usu capit.
Cf. Præscriptio. - Utilitas publica præfertur privatæ.
Cf. Commodum, Honor, Incommodum.
V
- Velle quis non creditur quod non potest velle. (Inanis enim est voluntas, nisi adsit potentia.)
- Qui non vult quando potest, consequens est ut quum velit non possit.
- Velle est ejus cujus est nolle. — Et non dicitur nolle, qui velle non potest.
- Voluisse non videtur quis, quod non expressit.
Cf. Nolle, Posse, Voluntas. - Aliud est vendere, aliud est vendenti consentire.
- Sceleratius venduntur injusta judicia, quam justa.
- Peccati venia non datur nisi correcto.
Verba.
- Verba clara non admittunt interpretationem, neque voluntatis conjecturam.
- Habent se verba et intentio, seu ratio (in lege), sicut corpus et anima ; nam sicut anima dominatur corpori, ita ratio legis dominatur verbis.
Velle (et nolle).