Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Casus exceptus firmat regulam, in contrarium.
Cf. Exceptio.Remedium. - Remedium ordinarium ubi datur, non conceditur extraordinarium.
- Remedio novo indigent quæ de novo emergunt.
Cf. Paritas. - Resoluto jure dantis, resolvitur et jus accipientis (intellige de iis quæ habent dependentiam successivam ; non de iis quæ uno instanti radicantur, et perfectionem habent in se).
- Respondere non videtur qui ad interrogata non respondit. — Nam ex respensione colligitur qualis fuerit interrogatio.
Restitutio.
- Rei æstimatio restituenda est, si res substracta periit.
- Potest judex ex officio cogere detentorem ad restituendam rem quam sine peccato retinere potest.
Cf. Peccatum, Satisfactio.Reus. - Quum sunt partium jura obscura, reo favendum est magis quam actori (intellige : nisi actor foveat favorabilem causam ; quia tunc favendum est actori). — Tamen hæc regula valet potissimum in decisione causæ ; nam ab initio, favendum est potius actori quam reo. — Item hæc regula locum habet non solum in sententia ferenda, sed etiam in jam lata : puta a duobus.