Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/580

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
    Publica.
  1. Quæ favore publico introducta sunt, humana dispositione mutari non possunt.
  2. Publica vox et fama inducit scientiam.
    Cf. Utilitas
    .
  3. Sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus.
    Cf. Vitia
    .
Q
  1. In ipso causæ initio non est a quæstionibus (scilicet tormentis) inchoandum. Nimirum aliquæ saltem præsumptiones præcedere debent.
    Cf. Confessio
    .
R
  1. Ea quæ raro accidunt, non temere in agendis negotiis computantur.
    Ratio.
  2. Ratio legis ubi militat, ibi lex loquitur et disponit, ac regulat. — Item ratio legis magis attenditur quam dispositio, et præfertur verbis.
  3. Expressum dicitur quod sub ratione comprehenditur.
  1. Ratio attenditur magis quam dictum. — Nam omne dictum a sua ratione regulatur. — Unde S. Thomas : « Hilarius dicit : Intelligentia dictorum, ex causis est assumenda dicendi ; quia non sermoni