Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Qui privilegio abutitur, meretur privilegium perdere.
- Quum concurrunt favor et odium, dicimus privilegia esse odiosa.
Cf. Favor, Derogatio, Honor, Persona.Probatio. - Probare oportet, nec sufficit dicere.
- A probatione pendet victoria.
- Probatio dubia et incerta, contra producentem est interpretanda.
- Probatum semel, non reprobatur.
Cf. Accusatio, Allegare, Apparens, Argumentum, Factum, Judex, Non esse, Obscura, Præsumptio, Reus. - Præmialia inducunt causam finalem. — Hinc dicimus quod sicut corpus ab anima, ita dispositio a præmiali ratione regulatur.
Prohibitio.
- Prohibere non potes quod tibi nocet et alteri prodest.
- Quæ rerum natura prohibentur, nulla lege confirmata sunt.
- Multa fieri prohibentur, quæ si facta fuerint, obtinent roboris firmamentum (quæ nempe valide fiunt, etsi non licite).
- Prohibita omnia intelliguntur quæ non inveniuntur in jure concessa (limita quo ad extraordinaria ; nam, ut constat aliunde : Prohibita quæ non inveniuntur, per legem permissa censentur).
Privilegium.