Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Pœna est mensura culpæ.
- In pœnis benignior interpretatio est facienda (nisi tamen in dubio vertatur favor animæ ; tunc enim durior pœna imponitur). — Unde : ex multiplici pœna expressa, eligimus mitiorem.
- Pœna ab ignorante non incurritur (Cf. Ignorantia.)
- Illi debet permitti pœnam petere, qui in ipsam non incidit.
- Malum culpæ remitti et ordinari potest in bonum pœnæ.
- Pœna non irrogatur, nisi expresse jure caveatur.
- Pœna, vel odium, non debet converti in præmium.
Cf. Culpa, Delictum, Extensio, Frequentia, Ignorantia, Persona, Punire. - Licitum est allegare dicta poetarum ubi juri non contradicunt. — Et similiter loco jurium, allegari possunt vulgaria proverbia.
Posse (vel non).
- Posse quis non dicitur quod contra jus potest, quum verba sint intelligenda secundum jus. — Et posse non dicitur quis, ea quæ honeste non potest.
- Id dicimur posse, quod licite (aut de jure) possumus.
- Qui non potest per se, non potest per alium.
Cf. Licitum, Prohibitio, Velle.