Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/561

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Quum quilibet homo sit pars civitatis, impossibile est quod aliquis homo sit bonus nisi sit bene proportionatus bono communi.
  2. Lex humana dicitur aliqua permittere, non quasi approbans, sed quasi ea dirigere non potens.
  3. Multa diriguntur lege divina, quae dirigi non possunt lege humana ; plura enim subduntur causæ superiori, quam inferiori. Unde hoc ipsum quod lex humana non se intromittit de his quæ dirigere non potest, ex ordine legis æternæ provenit. Secus autem esset, si approbaret ea quæ lex æterna reprobat. Unde ex hoc non habetur quod lex humana non derivetur a lege æterna, sed quod non perfecte eam assequi possit.
  4. Melius est omnia ordinari lege, quam dimitti judicum arbitrio.
  5. Præceptum legis quum sit obligatorium, est de aliquo quod fieri debet ; quod autem aliquid debeat fieri, hoc provenit ex necessitate alicujus finis. Unde manifestum est quod de ratione præcepti est ut importet rationem ad finem ; in quantum scilicet illud præcipitur, quod est necessarium vel expediens ad finem.
  6. Agenda sub præcepto non cadunt, nisi in quantum habent aliquam debiti rationem.
  7. Sicut in scientiis speculativis inducuntur homines ad assentiendum conclusionibus per media syllogistica ; ita etiam in quibuslibet legibus homines inducuntur ad observantias præceptorum per pœnas et præmia. Videmus autem in scientiis speculativis quod media proponuntur auditori secundum ejus conditionem.