Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Quod alicui gratiose conceditur, trahi non debet ab aliis in exemplum (quia licet in favorem alicujus personæ recedatur a dispositione juris communis, non sequitur quod iste discessus debeat extendi ad casus similes).
- Gratis quod fit, non debet ad necessitatem deduci.
Cf. Concessio, Favor.Gravamen. - Gravare non possum quem non honoro. — Ratio, quia succedit in onere, qui in honore substituitur.
- Gravare non dicitur, juste faciens. — Et jure suo qui utitur, nemini facit injuriam.
- Gravatus in uno, in alio debet relevari.
Cf. Incommodum, Onus.
H
- Paria sunt rem non habere, vel habere inutilem. — Et non habere remedium, vel habere inane, paria sunt.
- Semper qui dolo fecit quominus haberet, pro eo est habendus ac si haberet.
- Nemo plus commodi hæredi suo relinquit, quam in se habuit. — Item non debeo melioris conditionis esse, quam auctor meus a quo jus in me transit.
Cf. Jus, Negatio, Succesio.