Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Inducta in odium, in favorem redandare non debent.
Cf. Gratiosa, Obscura, Privilegium, Legis interpretatio, Tacens.Fides. - Fides non servetur ei qui eamdem fidem frangit (quod habet locum etiam si in minimo fides deficiat).
- Frustra sibi fidem quis postulat ab eo servari, cui fidem a se præstitam servare recusat. — Non minus adstrictus est dominus vasallo, quam econtra vasallus domino suo (et sicut vasallus privatur feudo propter infidelitatem commissam erga dominum, ita dominus privatur superioritate).
- Bona fides tantumdem possidenti præstat, quantum veritas ; quoties lex impedimento non est.
- Qui contra jura mercatur, bonam fidem præsumitur non habere (quia possidens contra jus commune, censetur malæ fidei ; et ideo non præscribit. — Et propter ea, juris ignorantia non excusat in præscriptionibus sicut nec in usucapionibus). — Nam fides mala concluditur : eo quod aut sciebat a jure prohibitum, et tunc patet ; aut ignorabat, et tunc mala fides præsumitur.
- Fidei commissum pro infecto haberi debet (in foro).
- Per fictionem juris veritas non confunditur, nec deletur.
Cf. Possessio, Præscriptio, Semel.