Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Extrema omnia sunt vitiosa. — Et ex duobus contrariis, fit medium optimum.
F
- Facere per se videtur, qui per alium facit. — Et ille intelligitur facere, cujus nomine vel vice fit.
- Facere, vel facto auctoritatem præbere, paria sunt. — Nam nostra omnia facimus, quibus auctoritatem nostram impertimur.
- Facere non dicitur, qui causam ad finem non perduxit. — Et factum non reputatur id quod non habuit effectum.
- Qui non facit quod facere debet, videtur facere adversus ea quæ non facit ; et qui facit quod facere non debet, non videtur facere id quod facere jussus est.
- Qui non facit quod debet, non recipit quod oportet.
— Sic comicus :
« Si pergis dicere quæ vis, audies quæ non vis. » - Facta multa tenent, quæ a principio fieri prohibentur.
- Facta non præsumuntur, nisi probentur.
- Factum præsumitur quod fieri consuevit.
- Facta de facto, etiam sunt revocanda de facto.
- Facto, non minus quam verbo, consensus elicitur ; et ratificatio.
Facere, Factum.