Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Quæ a jure communi exorbitant, nequaquam sunt ad consequentiam trahenda.
- In principali causa, probabilis error excusat ab expensarum condemnatione ; sed in causa appellationis, indistincte victus condemnatur victori in expensas.
Expressum.
- Expressum dicitur illud quod subintelligitur a jure.
- Expressum dicitur, quod ex mente et conjecturis necessario colligitur.
- Expressum dicitur, quod sub ratione comprehenditur.
- Expressum dicitur, quod continetur sub generalitate verborum.
- Expressa nocent, non expressa non nocent.
- Quoties idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimum accipiatur quæ rei gerendæ aptior est.
- Expressum ubi reperitur, non sufficit tacitum neque præsumptum.
- Expressi major est vis, quam taciti.
Cf. Interpretatio, Ratio, Velle, Verba. - Extensio fit casus unius ad alium quando paritas est rationis. — Et ubi eadem est ratio adæquata, ibi eadem currit legis dispositio. — Item : Dispositum in uno æquiparatorum, censetur dispositum in altero (excipe de canonicis, in pœnalibus ; in quibus non fit extensio de casu ad alium, licet
aedem ratio procedat).
Cf. Gratiosa.