Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Errans, non amittit rem suam.
Cf. Donatio, Expensa. - Esse, vel esse debere, paria sunt.
- Essentia rei debet dari, ut qualitati sit locus.
Exceptio.
- Exceptio debet esse de regula.
- Exceptio ubi non reperitur posita, non est a regula recedendum.
- Exceptio firmat regulam, in contrarium.
- Exceptio dicitur legitima, quæ non eliditur replicatione (v. g. furoris, vel metus).
- Exceptionem objiciens, non videtur de intentione adversarii confiteri (si enim ex propositione hujusmodi exceptionis resultaret confessio, ipsa produceret duos effectus contrarios : scilicet affirmationem et negationem).
- Ubi actio tempore tollitur, perpetuo durat exceptio.
Cf. Mora. - Exemplis non est judicandum, sed legibus.
(Cf. Exempla.) - Exheredatio :
« Bis septem ex causis exhæres filius esto :
Si patrem feriat vel maledicat ei ;
Carcere detrusum si negligat, aut furiosum ;
Criminis accuset, vel paret insidias.
Si dederit damnum grave, si nec ab hoste redemit ;
Testarique vetet, se societque malis ;
Si mimos sequitur, vitiatve cubile parentis,
Si mutet fidem ; filia, si meretrix. »