Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Consequens qui vult, vult et antecedens.
- In consequentiam quæ veniunt, non sunt attendenda ; et sic attendendum est quod principaliter agitur, non quod incidenter. — Multa enim incidenter fieri permittuntur, quæ principaliter denegantur.
Consensus.
- Non consentiens, videtur contradicere.
- Scienti (item scire debenti) et consentienti non fit injuria, neque dolus.
- Nemo videtur fraudare eos qui sciunt et consentiunt.
Cf. Factum, Societas, Tacens. - Favorabilior est causa conservationis, quam novæ acquisitionis. — Et facilius constitutum jus retinetur, quam de novo acquiratur.
Cf. Jura intacta.Consilium. - Consilii non fraudulenti, nulla obligatio est.
- Nullus ex consilio, dummodo fraudulentum non fuerit, obligatur (nemo enim tenetur consilium sequi).
- Consilii natura est ut, quamvis excitet ad deliberandum, non tamen obliget ad sequendum.
- Consulens de maleficio, non tenetur illi cui, sed illi contra quem consilium dedit. (Cf. Teneri.)