Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Alterius circumventio, alii non præbet actionem.
Cf. Donatio. - Is committit vere, cujus auctoritate vel mandato delictum committi probatur. (Cf. Mandatum.)
Commodum.
- Commodum ejus debet esse, cujus est periculum. — Et : incommoda illum sequi debent, quem et commoda sequuntur. — Nam cui honos, ei onus. — Omne enim commodum cum suo onere pertransit ; et omne incommodum aliquo modo compensandum.
- Secundum naturam est, commoda cujusque rei eum sequi, quem sequuntur incommoda.
Cf. Onus, Damnum, Malitia.Communitas, Communio. - Commune quod est, meum non est.
- In re communi, potior est conditio prohibentis (quia, scilicet, volens non est solus dominus. Sicque in translatione potestatis ad arbitros, requiritur consensus omnium). — Nota tamen aliquid esse commune ut singulis, aliquid ut collegio.
- Communio solet excitare discordias, et nemo cogitur in communione persistere.
- Quod communiter fit, censetur legitime fieri.
- Venit in compensatione, quod non venit in petitione.
Cf. Dolus, Gravamen, Omnes, Onus.