Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Auctoritates majorum non sunt reprobandæ (sed quatenus rationi non repugnant). — Expressum enim dicitur a lege, quod majorum auctoritate firmatur.
Cf. Committere, Facere, Præsentia. - Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum.
B
- Beneficium non debet percipere, qui negligit officium.
- Beneficium non confertur in invitum (limita quando tractatur de publica salute et utilitate).
- Indultum a jure beneficium, non est alicui auferendum (scilicet non auferatur ab homine, et sine causæ cognitione ; alio enim jure interdum tollitur).
- Decet concessum a Principe beneficium, esse mansurum (amittitur tamen ex certis causis : scilicet per abusum, non usum, et grande præjudicium alterius).
- Beneficia Principis latissime sunt interpretanda. — Si tamen detur tertii præjudicium, recipiunt strictam interpretationem ; non enim tribuuntur in alterius injuriam.
Cf. Dare, Favor.Benignitas. - Capienda occasio est quæ præbet benignius responsum.
Beneficium.